- INAURES
- INAURESornamentum aureum, cuius apud Vett. usus, qui tamen hodieque apud alios non plane obsolevit. De eo sic Isid. Orig. l. 19. c. 21. Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa gener a lapidum dependuntur. Harum usus in Graecia: puellae utraque aure, pueri tantum dextrâ gerebant. Unde Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 104.—— Molles quod in aure fenestrae,Dicitur alias Callaica, Stalagmion, Elenchus, Titulus etc. quae tamen quomodo inter se difserant, si pensiculatius considerentur, infra adnotabimus, Hebr. Gap desc: Hebrew, qoud significat mussitationem, quod ornamentum sit auris, cuius est audire mussitationem et incantationem, qua de re vide Mercer. in Esai c. 3. v. 19. Item Gap desc: Hebrew, a rotunditate, veluti teres quoddam ornamentum, Num. c. 30. v. 50. Sic et apud Polluc. βοτρύδια pro Inaure. VideEzech. c. 16. v. 12. Graecis Ε᾿νώτη vel Ε᾿νώτιον, Α᾿μφωτὶς, Ε᾿λλόβιον etc. Multae enim sive a Gentibus sive a forma Inaurium ortae apud Graecos nominis differentiae, de quibus aliquid infra. Caererum ut forma earum varia, ira nec pondus nec pretium omnibus idem fuit. Integra aliquando patrimonia ex auribus pependisle, docet Hier. ad Demetriadem: Ut taceam, inquiens, de Inauriuni pretiis, candore margaritarum rubri maris profunda testantinm, smaragdorum virore, cer auniorum fiammis, hyacinthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum. Haec est illis per singulos dies cura praecipua, suspendere ex auribus patrimonia. Pondus indicatur apud Plaut. Menaechm. Aet. 3. Sc. 3. v. 17.—— In auteis da mihiFaciundas pondo duûm nummûm stalagmia.Apud Lamprid. in Seu. cuius uxori cum quidam Legatus obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae uniones duos, vendi eos iussit, atque, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a Regina nasceretnr, si eo uteretur, quod emi non posset, Inauribus Veneris eox dicavit. Pondus Nezem auri Rebeccae a servo Abrahae oblati Gen. c. 24. v. 22. dicitur fuisle dimidiati sicli. Persatum Rex Perosa in expeditione adversus albos Hunnos, a dextra aure detractum unionem abiecit, quem postea repertum Iustinian. 100. auti libris a Barbaris voluit redimere, Zonar. Serviliae Catonis Uticensis sorori, Iul. Caes. margaritam emit sexagies sestertio, apud Suet. in eo c. 50. i. e. ex calculo Budaei, 150000. coronaris. Similis unio Cleopatrae, quae maxime singulare illud et vere unicum naturae opus auribus gestâsse cumque sponsionibus cum Antonio factis ex aure detractum ac liquefactum absorbuislet, unâ coenâ dicitur centies sestertiûm consumpsisse, apud Plin. l. 9. c. 35. Pari ingluvie filium Aesopi, in unica ex aure Metellae detractâ baccâ, decies centum milia sestertiûm nummûm devorâsle, dicit Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. Ut de Lollia Paulina Caii Principis matrona, cuius meminit Plin. l. 9. c. 35. et Vitellii unione, quem, cum exituro viaticum defuislet, detractum ex aure matris solum pignoraverat ad itineris impensas omnes, apud Suet. in eo c. 7. nil dicam. Non contenti enim materiâ facile parabili, margaritas et spolia Orientis pro ornamentis aurium hi luxûs pancratiastae habuêrunt: Et quidem receptissima haec Inaur ium fuit materia. Seneca Hippol. Act. 2. Sc. 1. v. 319.—— Nec niveus lapisDeducat aures, Indici donum maris.Horat. Epod. Ode 8. v. 13.Nec sit marita, quae rotundioribusOnusta baccis ambulet:i. e. margaritis, quas ad similitudinem baccarum lauri, oleae, myrti et huiusmodi atborum, sic Auctores non raro vocant. Margaritarum autem dos omnis in candore, magnitudine, orbe, laevore, pondere consistit, Plin. l. 9. c. 35. Nec unum solum unionem in auribus gestabant, sed quodam quasi luxûs certamine binos, ternos, quaternosve iungebant aliquando, ut idem docet ibid. et Seneca de Benef. l. 12. c. 9. Sed et ex auro fuêre, Proverb. c. 25. v. 12. et quidem nobilium puerorum Inaures, quas in signum generis ferebant, non ex alio fuêre metallo. Apuleius de Dogm. Plat. Auri tantum, inquit, quantum puer nobilitatis insigne in auricula gestavit. Argenteas Inaures suggerit Athen. Deipnos. l. 8. imo et ex aere exhibet Laur, Pignor. comm. de Servis, gemmis tribus vitreis oblongis dependentibus ornatam, forsan ex mundo tenuioris alicuius et pauperculae feminae. Quales exacte describit Ovid. Met. l. 10. v. 115.—— Parilique ex aere nitebantAuribus in geminis, circum cava tempora, baccae.Osseas porro atque ligneas Inaures vel pauperioribus quibusvis vel rantum Orient bus gentibus usitatas fuisle, illud argumento est, quod eas Brasiliae incolis etiam in labro inf. ab adolescentia perforato usitatas refert Ioh. Laetius Nov. Orb. Descr. l. 12. c. 16. et 20. Vocant autem haec oslea vel lignea (mulieribus enim globuli lignei magis in usu) aurium ornamenta Nambipaya, de quibus ita Georg. Marcgrav. l. 8. c. 6. de vestitu et ornatu Brasiliensium Auriculas, inquit, perforant, in tantum, ut digitum immittere possint foramini. Huic inserunt vel os aliquod cercopithecorum et vocant Nambipaya: vel lignum aliquod digiti humani magnitudine filis gossypinis circumvolutum. Denique flores in auribus gestari solitos, monet Ioh. Laurent. Polymath. l. 2. Dissertat. 36. et confirmat ex Athen. l. 12. Molle Sysimbrium, aut rosa, aut lilium auri insidebat. Quo forsan respiciens Calphurn. inquit Ecl. l. 6.—— Ramosaque tempora mollesImplicuêre rosae.Artem Inaures fabricandi iure quodam sibi vindicat Vulcanus apud Hom. Il. σ. ubi ἕλικες, quam vocem Camerar. reddit terques, Hesych. interpretatur ενώτια: et certe monilia, quae Inauribus affinia sunt, eum fabricâsse auctor est Nonnus Dionysiacôn l. 2. Cur autem aures hoc ornamenti genere honestari soleant, varii varias afferunt rationes. In auribus gentium virtutem positam, ait Cic. Ep. ad Q. Fratrem. Plin. in ima aure memoriam locat, l. 10. c. 45. Post aurem dextram Nemesis habitare credita: Benevolentiae eadem pars signum est, unde olim pueri Patres osculabantur arreptis utrinque auribus: imopro Deabus aures a Paganis fuisse cultacultas; docet Gruter. Inscript. Antiq. p. 89 n. 6. Harum summa pars, προλόβιον, dicta, in flagitio deprehensis, ignominiae causâ a Veteribus praecisa est: Imam vero parrem, lobon dictam, pro appendendis Inauribus perforârunt. Et huic ministerium peculiare dicatum est: unde Auriculae Ornatrix apud Gruter. legitur. Fuit Inaurium usus omni genci, sexui, aetati, conditioni promiscuus; imo ne prodiga illa luxuriosorum turba haec superbiae instrumenta sibi soli retineret, brutis etiam, quae sua erant, communicabat. de elephanto Pori prius Indorum Regis, dein hoc devicto Alex. Soli dicato, cui Aiacis nomen erat, memorat Philostrat, de vita Apllon. l. 2. in Inauribus eius literis Graecis insculpta fuisle haec verba: Alex. Iovis fil. Aiacem Soli. De cervo Nymphis sacro Ovid. Met. l. 10. ut supra.—— Parilesque ex aere nitebantAuribus e geminis circum cava tempora bacae.Idem de cervo Dianae consecrato refert. Auctor Mirabil. Auscultat. cuius Inauribus inseriptum erat: Diomedes Dianae. Fuêre aurem hae Diis sacratae et in eorundem templis suspensae. Boum auriculas fibulâ vel circulo fignatas, tradit Columella l. 6. c. 1. Idem de piscibus, qui in delitiis erant, observatum: Unde Antoniam Drusi muraenae, quam deligebat, Inaures addidisle, ex Plin. discimus l. 9. c. 55. dE Crassi muraena, quam mortuam flevit ac sepelivie, idem Dalechamp. notat, ad Plin. l. 32. c. 2. In Labrondaei Iovis fonte pisces Inauribus ornatos fuisse, testis est Aelian. l. 12. c. 30. quod genus piscium anguillas fuisle, docet Plin. ut supra et Athen. auctor est aureis argenteisque Inauribus anguillas ornari fuisle solitas, l. 8. Transeo ad statuas Deorum, qui. bus nec hic ornatus defuit. Apud Sigaeum achillis statuam imâ auris parte elenchum more femineo habnisle, narrat Serv. ad Aen. l. 1. Inter Deas, Veneris inprimis statua, hoc luxûs genere superbiit, Plin. l. 9. c. 35. Minervae apud Gruter. Attributae aur es argenteae, non nisi Inaures quoque fuifle videntur etc. Tandem nec hoc omittam, Inaures etiam sepulchris fuisle illatas: Quare Cyri fepulchro apud Arrian. l. 6. condita feruntur. καὶ ςρεπτοι καὶ ἀκινάκαι καὶ ενώτια χρυσᾶ τε καὶ λιθοκόλλητα, torques, acmaces, Inaures ex auro et gemmis etc. Vide Casp. Bartholin. de Induribus Vett.Inaurium variae appellationes et species.Α᾿μφωτὶς, in vulgatis Lexicisexponitur etiam Inauris: Pauf. tamen significat tegmen auris vel munimentum, quod Athletae habebant circa aures. Βοτρύδιον, Inauris genus erat, τοῖς θεσμοφοριάζουσιν in usu. Hesych. a rotunditate. Callaica, fuit Inauris colore viridi, sed patens et nimis crassa; a decore nomen adepta. Isid. Orig. l. 16. c. 7. Circuli in auribus memorantur Ezech. c. 16. v. 12. e quibus margaritae dependebant. Cylindti, erant margaritae in auribus proceritatis aequaliter orbiculatae. Bayfius l. de Vasculis. Elenchi vero fuêrunt, fastigiatâ longitudine alabastrorum figurâ in pleniorem orbem desinentes, Plin. l. 9. c. 35. Iconem eorum exhibet Bartholin. l. supra laud. Ε᾿λικτὴρ, pro Inaure et armilla legitur apud Polluc. Ε῞λιξ, ab eodem, inter plurimas Inaurium apud Graecos appellationum varietates, ponitur. Ε᾿λλόβιον, dicta Inauris illa, vel ornamentum, quod inserebarur τοῖς λοβοῖς τῶ ὠτῶν. Alias tamen cum voce ενώτιον confunditur. Ε᾿νώτη vel Ε᾿νώτιον, in genere denotat Inaurem, quam vocem etiam presle exprimit. Ε῎ρμα, quoque pro aurium ornamento apud Graecos usitatum reperitur. Vide Homer. Il. ξ. ubi eius, in ornatu Iunonis, mentio. Eustath exponit τὸ τοῖς ὠτίος ενειρόμενον κόσμιον. Nambipaya, Brasilianis vocatur os aliquod cercopithecorum, quod auriculis perforatis Inaurium loco immittere solent, vide supra. Pendens, vide infra in hac voce. Stalagmium, etiam pro Inauribus sumptum, cum σαλαγμοῦ sive guttae figuram haberet baca, quae in genere hoc Inaurium pendula erat. Tale e rudi amethysto Romae olim extabat apud Lael. Paschalin. Laur. Pignor. de Servis. Στροβύλιον, pineae nucis, quam Graeci strobulum vocant, habuit figuram: gestamen ex auro Barbarorum quorundam fuit. Εχολαρίκιον, pro Inaure, apud Suid. in Etym. reperitur: ut et in Lexico Cyrilli. Vide inprimis Meurs. in Glossis. Titulus, idem cum Elencho, Genus Inaurium apud mulieres fuit oblongum ac rotundum, uti sunr tituli sive columellae, quas Graece ςήλας appellant. Salmas. de Usur. p. 670. Tribaca, apud Petron. Arbitr. margaritam significat, quae tribus bacis unionibusque Inauri insertis constabat: quippe binos ternosque elenchos aureâ bracteâ coniunctos auribus aliquando suspendêrunt. Τρίγληνα, erant Inaures trium pupillarum formas habentes, sub. ἕρματα. Ita enim apud Dioscorid. l. 1. c. 176. genus mespili qnoddam τρίκοκκον vocatur, quod tria intus habeat ossicula, veluti gkrana. Ε῞ρματα ergo τρίγληνα item Graecis fuêre, quod Tribacae Latinis. Τρίπος, similiter Inaurium species fuit, a figura nomen adepta, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.